monumenta.ch > Ambrosius > 2 > bnf15462.82 > CAPUT III. > sectio 14 > 4 > 5 > bnf7296.59 > 6 > sectio 12 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistularum selectio, 38, 13
Illae Christianos oculos potius scandalizent, quae purpurisso et quibusdam fucis ora oculosque depingunt, quarum facies gypseae et nimio candore deformes idola mentiuntur, quibus si forte inprovidens lacrimarum stilla eruperit, sulco defluit, quas nec numerus annorum potest docere, quod vetulae sunt, quae capillis alienis verticem instruunt et praeteritam iuventutem in rugis anilibus poliunt, quae denique ante nepotum gregem trementes virgunculae conponuntur.